monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio > sectio 32 > sectio > bnfNAL1585.71 > csg48.244 > bavPal.lat.311.382 > sectio 20 > sectio 36 > sectio 21 > uwbM.p.th.q.1a.227 > 'Goliath' in ' 87'


bnf14764.73-a24  EPISTULA LXXXVII. [Psal. 59.] AD WILLELMUM ELIENSEM [Appellabatur hic Willelmus a Longo-Campo, eratque regni cancellarius a Richardo rege post mortem Henrici patris constitutus, tum Eliensis episcopus consecratus. Et quoniam plurimum apud regem auctoritate et gratia valebat, ab ipso Richardo ad expeditionem Ierosolymitanam proficiscenti, supremus regni administer relictus est; vir sane magnus, sed non ab omnibus approbatus. Neubrigensis lib. IV, Hist. Ang., cap. 11, vocat eum «hominem ferocis animi, et gloriae cupidum.» Quippe qui ut regni, ita et Ecclesiae summus moderator existeret, «et cum esset audaciae astutiae que singularis, inquit idem, cap. 14, gravi summa Romam transmissa, vices quoque apostolicae sedis petiit, et tali intercessione facile impetravit.» Matthaeus Paris. ad ann. 1190, de eo ita loquitur: «Erat idem cancellarius magnus inter omnes occidentales, rex et sacerdos in Anglia: qui omnia pro nihilo ducebat, cum episcopali tantum dignitate non contentus, nimis alta se sperare denotavit; in prima namque litterarum suarum fronte vanitatem et elationem expressit, cum dixit: Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus, domini regis cancellarius, totius Angliae iustitiarius, et apostolicae sedis legatus salutem,» etc. «Has autem dignitates, quas pretio obtinuerat, immoderate excessu exercuit, volens locellos, quos in earum impetratione evacuaverat, reficere; pecuniam suam distribuit ad mensam, ut iterum rediens cum usuris utique extorqueret illam. Nam legationis officium, quod mille fusis argenti libris acquisierat adeo immoderate peregit, ut omnibus Angliae ecclesiis, tam conventualibus quam cathedralibus fieret onerosus,» etc. Eadem fere habent Radulfus de Diceto, et Ioannes Bromton ad ann. 1190 et 1191. Qui omnes narrant qua ratione cancellarius Gaufridum Eboracensem archiepiscopum contra regis prohibitionem in Angliam venire conantem in carcerem detrudi curaverit, ipseque postea a malevolis et regno ignominiose pulsus fuerit. Verum haec ab invidis attentatum fuisse manifeste elucet, cum ipse Willelmus post reditum Richardi regis (quem ipsius gesta latere non poterant) in pristinam eius familiaritatem redierit, dignitati restitutus, omniumque regis consiliorum ad supremum usque halitum particeps effectus sit. Credamus potius Blesensi nostro, qui virum apprime noverat, in epistola 89 ad Hugonem episcopum Willelmo parum aequum, ne dicam invidum et malevolum, ubi Willelmum appelat «episcopum dilectum Deo et hominibus; virum sapientem, amabilem, generosum, benignum, et mitem, et in omnes liberalitates effusum,» etc. Nec praetereundum quod Coelestinus III, summus pontifex, audita ipsius innocentia, iniuriisque gravissimis, quas in illum adversarii coniecerant, litteras in eius gratiam ad universos Angliae episcopos rescripserit, quae habentur apud Baronium, ad annum 1191. Caeterum cum a Richardo legatus ad summum pontificem cum episcopo Dunelmensi missus esset; in finibus Pictavorum aegritudine correptus diem obiit extremum, sepultusque est in monasterio de Pinu, ordinis Cisterciensis non longe ab urbe Pictavia anno 1197.] EPISCOPUM. [C. A. D. 1191.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM.---Consolatur G. Eliensem episcopum proditione quorumdam turpissime deiectum administratione regni Angliae, et graviter in perfidos consiliarios regum invehitur.]
Reverendo Patri, et domino WILLELMO Dei gratia Eliensi episcopo, regis Angliae cancellario et apostolicae sedis legato, PETRUS Blesensis Bathon. archid., hab707.102 r salutem, et in adversitate constantiam.
2 Super lectum doloris mei in infirmitate versabar, cum doloribus dolores accumulans intermeantium crebra relatio nuntiavit quam proditorie, et quam maligne vestram supplantaverat innocentiam factiosa coniuratio invidorum. Ab ea die sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum [Iob. 6.]. Idcirco ego gemens, et oculus meus deducens aquam, nullam invenit requiem compatientis affectus.
3 Nam, ut verbo beati Iob utar: Si dormiero, dico, quando resurgam: et, rursus exspectabo vesperam, repleborque doloribus usque ad tenebras [Iob. 7.]. Sane antequam cum domino rege Anglia exivissem, praesens eram, vobisque praedixeram, qualiter aemuli vestri iam contra vos arma iniquitatis in invidiae fornace conflabant.
4 Invidia est, quae Christum in mortem tradidit. Invidia Cain armavit in fratrem, Saul in David, Ioab in Abner et Amasam. Per invidiam, dicit Salomon, mors intravit in orbem terrarum [Sap. 2.]. Haec est bestia saltus, quae devoravit exercitum Absalon [II Reg. 18.]. De illa Sapiens dicit: Ne ambules, et ne comedas cum homine invido.
5 Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non erit tecum [Prov. 23.]. In oculis tuis, dicit Ecclesiasticus, lacrymabitur, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas [Eccli. 12.]. Filius ille perditionis [Videtur esse Hugo Conventrensis episcopus, ad quem scribit epist. 89, qui nempe contra cancellarium a partibus comitis Moritonii res in Anglia, absente rege fratre, turbantis steterat. De eo plenius infra ad epist. 89.], qui nunquam posuit Deum adiutorem suum, sed confisus est in verbis mendacii, mel et lac habebat in ore, caudam vero scorpionis abscondebat in corde.
6 Ipse et complices eius, quorum os amaritudine plenum erat, qui os suum semper docuerunt loqui mendacium, linguis suis dolose agebant. Syrenes, usque in exitium dulces, eorumque nequissimam simultatem prudentia vestra deprehendere potuit, sed inter amicum et hostem prosperitas non distinguit. Vidi, vidi, reverendissime praesul, quando illi detractores Deo odibiles, illi venditores olei dicebant tibi: Euge, euge, humiliantes se nequiter, et in tuum exitium excubantes.
7 Est enim qui nequiter se humiliat, dicit Ecclesiasticus, et interiora eius plena sunt dolo [Eccli. 19.]. Eos quidem domesticos et unanimes tibi fecerat linguae meretricantis astutia; nunc autem est gladius in labiis eorum [Psal 58.]. Et in libro experientiae legis, quia inimici hominis domestici eius [Mich. 7.], sicut ignis in sinu, serpens in gremio, mus in pera suos remunerant hospites.
8 Quam cito malignandi occasio se obtulit, ut verbo Isaiae utar: Ova aspidum eruperunt, et quod confotum est in eis erupit in regulum [Isa. 59.]. Si inihab707.102 vmicus tuus maledixisset tibi, sustinuisses utique, nunc autem homo pacis tuae, qui edebat panes tuos tecum ambulans cum consensu [Psal. 59.], magnificavit super te supplantationem [Psal. 40.]. Sicut homo bonum vinum primum ponit: cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est [Ioan. 27.], sic supplantatores impii post vinum adulatoriae lenitatis propinaverunt tibi vinum de suburbanis Gomorrhae, venenum aspidum insanabile.
9 Et te quidem, Pater, usu et convictu novisse credideram illud semen Chanaan, genimen viperarum: generatio enim prava est, et exasperans, et quae nunquam direxit cor suum, nec est rectus cum Deo spiritus eius [Psal. 77.]. Si potest Aethiops mutare pellem suam, aut pardus varietates suas [Ier. 13.], et isti, qui quasi aquam biberunt iniquitatem ab adolescentia sua, poterunt oblivisci malitiae, quam a parentibus contraxerunt.
10 Verbum Salomonis est: Si impium contuderis in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo nequitia eius [Prov. 27.]. Heu, heu, ubi est timor Dei? Ubi memoria mortis? Ubi gehennae terror? et horribilis illa exspectatio tremendi iudicii? Quomodo filium illum plorationis aeternae non revocavit a tanto scelere vinculum fidei, tot beneficiorum memoria, tanta foederis promissio et obligatio iuramenti?
11 Sane iuxta Ieremiae verbum, frons meretricis facta est ei, noluit erubescere [Ier. 3.], obduruit in malitia cor illius, et adhuc manus eius extenta. Domine Iesu Christe, qui es amator veritatis aut potius amor et veritas, quomodo diminutae sunt veritates a filiis hominum [Psal. 11.]? Corruerunt in plateis, dicit Isaias, veritas et iustitia [Isa. 49.]. Et Osee: Non est veritas, non est misericordia in terra: Maledictum et mendacium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit [Ose. 4.], ideo maledictus, qui confidit in homine [Ier. 17.]: pravum enim est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud?
12 Sophisticae dilectionis faciem tibi praetendebat aemulus, et de coenosissimo lacu conscientiae iam scatebant exhalationes inferni, ventus urens, aer pestilens, et aura corrumpens. Porro testimonio Iob, si ascenderit in coelum iniqui superbia [Iob. 20.], quasi sterquilinium in fine perdetur: transibit enim sicut visio nocturna, et invenient eum mala quae fecit. Verbum Salomonis est: Semper iurgia quaerit homo perversus, angelus autem malus contra eum mittetur [Prov. 17.]. Habe igitur, Pater, sustinentiam, et in opus fortitudinis hab707.103 r te accinge.
13 Si enim in spiritu mansuetudinis haec sustineres, propter mansuetudinem et iustitiam tuam, liberabit et exaltabit te, qui arguit pro mansuetis terrae, et exigit mansuetos in salutem. Qui afflictus et humiliatus est, dicit Iob, erit in gloria [Iob. 22.]. Et tu quoque frequentius psallas et dicas: Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me [Psal. 118]. Tanquam aurum in fornace probavit te Dominus [Sap. 3.]. Non est enim Iacob, quem Esau non persequitur: nec est Abel quem Cain malitia non exercet.
14 Iustus septies cadit in die, fortiorque resurgit [Prov. 24.]. Multae enim sunt tribulationes iustorum [Psal. 33.]. In sex tribulationibus, dicit Iob, liberabit te Dominus, et in septima non tanget te malum [Iob. 5.]. Non deseras, quaeso, patientiam: patientia enim iustorum non peribit in finem [Psal. 9.]. Non te moveant opprobria exprobrantium tibi [Psal. 68.], quia testimonio Scripturae, non contristabit iustum quidquid acciderit ei [Prov. 12.]. Docent nos exempla maiorum, quia viri magnanimi fortitudo gravioribus iniuriis lacessita grandescit.
15 Nihil arduum, nihil magnum est magno viro: nec timendum est ei quidquam esse difficile, cum soleat difficultas ex solo timore procedere. Si rei familiaris dispendia, iacturamque et pressuram tuorum aegre sustines, recole verbum Apostoli ad Hebraeos: Spectaculum, inquit, opprobriis et tribulationibus facti [Hebr. 10.] rapinam bonorum nostrorum recepimus cum bnf14764.74 gaudio, cognoscentes nos habere meliorem et manentem substantiam.
16 Erit, erit, quando haec meminisse iuvabit. Erit, quando respondebis exprobrantibus tibi verbum. Erit, quando cum gratiarum actione cantabis et dices: Ostendisti mihi, Domine, tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti nos [Psal. 70.]. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam [Psal. 93.]. Lampas, ait Iob, contempta apud cogitationes divitum, parata erit ad tempus statutum [Cap. 12.. Haec omnia peccator videbit et irascetur Psal. 111.]; te enim oportet crescere, ipsum autem minui.
17 Princeps quidem, quae digna sunt principe cogitabit, et ex tua restitutione plenior et exuberantior gloria subsequetur. Tunc videbis et afflues, quia tuis remetieris in mensura, qua mensi sunt tibi. Tuli, dicit Dominus per Isaiam, calicem indignationis meae de manu tua: non adiicies, ut bibas illum ultra: et ponam illum in manu illorum qui te humiliaverunt [Isa. 51.]. Deus enim, dicit Iob, non abiicit potentes, cum ipse sit potens [Iob. 35., sed causas intuebitur singulorum Iob. 36.]. Scio quia faciet Dominus de persehab707.103 vquentibus te iudicium [Psal. 118.]; reposita est haec spes mea in sinu meo [Iob. 19.]. Exspecto, ut iuguletur Goliath gladio, quem paraverat in mortem David [I Reg. 17.]; et Aman puniatur in cruce quam paraverat Mardochaeo [Esther. 7.]. Tua vero circumspectio, Pater, de caetero fidem diligentius examinet singulorum, quos decreveris admittendos in tuae familiaritatis sacrarium. Nam sicut in Ecclesiastico [Cap. 6.] legis: Amico fideli nulla est aestimatio, et non est ad comparationem illius ponderatio argenti et auri.
18 Causam tuam, dicit Salomon, tracta cum amico tuo, et consilium tuum extraneo ne reveles [Prov. 25.]. Et Ecclesiasticus [Eccli. 12.]: Non credas inimico tuo in aeternum, quia sicut aeramentum semper aeruginabit nequitia illius. Bene et diu valeas, benignissime Pater.
19 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor et intelligentiam vestram [Phil. 4.], ut serviatis in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus tuis. Ego autem ad dominam reginam [Eleonoram matrem Richardi, quam regni sui administricem cum cancellario reliquerat. Scripta est haec epistola anno 1191, quo ex Anglia invidorum factione exire compulsus est Willelmus Eliensis.] me contuli, donec videam ultionem de inimicis tuis, et in statum pristinum cum gloria et honore revertaris.

bnf2607.82 bnf16714.79 sbb1698.30


monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio > sectio 32 > sectio > bnfNAL1585.71 > csg48.244 > bavPal.lat.311.382 > sectio 20 > sectio 36 > sectio 21 > uwbM.p.th.q.1a.227 > 'Goliath' in ' 87'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik